congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in Sychem et
vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros
steteruntque in conspectu Domini
et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus
Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio
Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis
tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et
adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius
et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus
Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius
descenderunt in Aegyptum
misique Mosen et Aaron et percussi Aegyptum multis signis
atque portentis
eduxique vos et patres vestros de Aegypto et venistis ad
mare persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et
equitatu usque ad mare Rubrum
clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit
tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et
operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto
fecerim et habitastis in solitudine multo tempore
et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans
Iordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus
vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos
surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit
contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut
malediceret vobis
et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi
vobis et liberavi vos de manu eius
transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho
pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et
Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et
Iebuseus et tradidi illos in manus vestras
misique ante vos crabrones et eieci eos de locis suis duos
reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo
dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas
non aedificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quae
non plantastis
nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde
atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri
in Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino
sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio
vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire
debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in
Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego
autem et domus mea serviemus Domino
responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus
Dominum et serviamus diis alienis
Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de
terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis
signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam
ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus
et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae
quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus
noster
dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino
Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet
sceleribus vestris atque peccatis
si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis
convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis
praestiterit bona
dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit
sed Domino serviemus
et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi
elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes
nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et
inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel
dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus
oboedientes praeceptis eius
percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit
populo praecepta atque iudicia in Sychem
scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et
tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat
in sanctuario Domini
et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in
testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est
vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo
vestro
dimisitque populum singulos in possessionem suam
et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini
centum decem annorum
sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in
Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali
parte montis Gaas
servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue et
seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant
omnia opera Domini quae fecerat in Israhel
ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto
sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis
Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in
possessione filiorum Ioseph
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum
in Gaab Finees filii eius quae data est ei in monte Ephraim